Clarissimis Viris MATTHIAE BERNEGGERO et AUGUSTO BUCHNERO,
Illi in Argentoratensi, huic in Witebergensi Academia Humanitatis
Professoribus, Bernhardus Guilielmus Nusslerus.
S. D.
Nihil tam arduum esse ac difficile, quo non magnitudine animi et pertinaci industria eniti liceat, neque
Vos ignoratis, Viri Clarissimi, et quaevis id ipsum aetas luculentis sane exemplis ostendit. Ut alia fere
infinita taceam; quae, cum nulla ratione fieri posse crederentur, Patrum et nostra aetate feliciter
processisse videmus: quis unquam sperare ausus fuisset, linguae nostrae vernaculae tantum posse luminis
inferri, ut in parem exoticis cultum et splendorem assurgeret? Exortus tamen est propitio quodam Germaniae fato Martinus ille Opitius,
civis meus et frater sodalis; qui cum ad excitatum ingenium et generosos impetus, quibus naturae ipsius
habitu prope divino valebat, acre iudicium et eruditionem robustam attulisset; magno animo ad vindicandam
linguae nostrae gloriam se accinxit; opusque ipsum aggressus, et
----- sanctos ausus recludere fontes,
non modo ab illuvie, et sordibus exoticis, quibus male feriati homines et peregrinatiunculis sibi suis
placentes illam infecerant, perpurgavit; sed etiam, quae barbara antehac, horrida, et quasi intractabilis
habebatur, eam sub leges revocatam, astrictamque numeris, pari elegantia, pari successu ita expolivit; ut non
modo
Italis,
Gallis aliisque
Pontanos
suos,
Petrarchas,
Sannazarios,
Ronsardos,
Sallustios amplius non invidere, sed vero etiam in
certamen cum illis venire possimus. Ne de
Latinis quid dicam aut
Graecis; quos ut parcius deinceps suspiciamus, idem ille
Opitius
praestitit; e cuius Poematis, cuivis, qui vel mediocriter de his rebus iudicare potest, perspicuum fit; in
Germanica lingua, aeque illam opulentiam ac Emphasin, quam in
Graecis potissimum laudamus, eminere,
tum etiam venustam illam ornamentorum et luminum rationem, et quidquid praeterea poetici est artificii, non
infelicius, ac quamvis linguarum aliam admittere. Ceterum hactenus ex Amicorum litteris et relatu aliorum
saepius cognovi, et vosmet ipsos, Viri Eruditissimi et alios, quibus
Opitii carmina in
deliciis sunt, Latina quoque ipsius non parum desiderare; ita nimirum censentes, qui in impolita hactenus, et
salebrosa, ut visum fuit lingua, tantum laudis sibi collegerit; eum non minus egregium fore et placiturum in
lingua tot annorum serie exculta. Non itaque destiti hominem saepius hortari, urgere, impellere, ut horum
quoque eruditis faceret copiam: sed proficere nihil potui apud obstinatum, et hoc imprimis schemate utentem,
sibi non solum aut iuveni admodum pleraque, aut obiter et ex tempore, uti fieri consuevit, nata esse; sed
exstare etiam tam egregios, qua prisci qua recentioris saeculi Poetas, ut suis quidem versibus haec aetas
aequo carere animo possit. Ego vero innocentis fetus, quem tam inclemens Pater tollere non dignabatur,
misertus, ipsemet suscepi, dispersa varie membra collegi, et in hanc formam,
quoddam quasi corpus, redegi. Quod, quo minus mihi apud ipsum fraudi fore metuam, facit incomparabilis illa
amicitia, quae a teneris, studiorum praecipue morumque similitudine, inter nos conciliata cum aetate crevit,
et tam firmas utrimque radices egit, ut nihil non iuris in ipsius res mihi permittere praesumam. Si quid
tamen offensae, quod minime omnium spero, inde contraxerit, id profecto totum, Viri praestantissimi, vel ad
nominum vestrorum conspectum sine cicatrice ex animo delebit. Nam hoc quidem polliceri ausim, Autorem ipsum,
si haec edidisset, ad alium praeter Vos iturum fuisse neminem. Etenim et ob egregiam vestram doctrinam, quam
victuris ad aeternitatem monumentis satis iam comprobastis, et iudicii in hac quoque parte subacti bonitatem,
maximi semper Vos fecit: et eo vicissim affectu ipsum prosecuti estis, ut etiam publice testandum duxeritis,
quanti a Vobis praeclarae ipsius dotes aestimarentur. Has vero causas, cum ego communes cum illo habeam, et
non minus virtutem ac eruditionem vestram suspiciam, quam de benevolentia et amore, quo me complectimini,
mihi gaudeam; lubens meritoque hunc libellum vobis inscripsi, certo confisus, gratum hoc et acceptum munus
fore, quo
Opitii vobis refricare memoriam, et meae iuxta erga Vos observantiae et
affectus quasi monumentum quoddam statuere volui.